Evangelium Secundum Lucam*

Caput 13: Versus 8

Usquedum fodiam,etc. Donec radicem infructuosae mentis humilem, et praesentium pressurarum, et aeternae damnationis incutiendo metum. Fossa quippe in imo est, et increpatio, dum mentem sibi demonstrat, humiliat. Novit cultor terram excolere, qui novit vitia reprehendere. Intellexit duritiam et superbiam Judaeorum causam esse sterilitatis. Pollicetur itaque dura corda apostolicis ligonibus esse fodienda, et superbientia ad humilitatem revocanda.Mittam stercora.Id est, malorum quae fecit abominationem ad animum reducam, et compunctionis gratiam cum fructibus boni operis quasi de pinguedine stercoris exsuscitem. Peccata enim carnis stercora dicuntur, quae immittuntur ad radicem arboris, quando pravitatis conscientiae tangitur cogitationis memoria, et dum inde poenitet quasi per tactum stercoris redit ad fecunditatem operis.
(* Traductions européennes)